APOCALYPSE XIII, 11-16
11
et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco
12
et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et
facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata
est plaga mortis
13
et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum
14
et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi
facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant
imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit
15
et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur
imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae
occidantur
16
et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos
et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis...
Commentaires